Visitante

Olá visitante. Cadastre-se | Entre | Esqueci minha senha

OK Esqueci minha senha


Você está em: Sobrenatural.Org -> Notícias -> exorcismo em latim


Notícias - Enviado dia 3 de Fevereiro de 2010

exorcismo em latim

* Conteúdo ainda não verificado pelo site Sobrenatural.Org, assim, não garantimos o conteúdo escrito nem a qualidade ortográfica da informação. Pedimos para os usuários que se copiarem informações de outros sites, cite e link para a fonte, mas muitas vezes não fazem. Se a informação é de sua autoria, nos comunique para colocarmos os devidos créditos. Outros problemas, entre em contato.


ae galera custei um pouco mas achei um exorcismo em latim o riginal completo inalterado des de 1614


ai vai ele :Exorcizamus te, omnis immundus spiritus, omnis satanica potestas, omnis incursio infernalis adversarii, omnis legio, omnis congregatio et secta diabolica, in nomine et virtute Domini Nostri Jesu + Christi, eradicare et effugare a Dei Ecclesia, ab animabus ad imaginem Dei conditis ac pretioso divini Agni sanguine redemptis + . Non ultra audeas, serpens callidissime, decipere humanum genus, Dei Ecclesiam persequi, ac Dei electos excutere et cribrare sicut triticum + . Imperat tibi Deus altissimus + , cui in magna tua superbia te similem haberi adhuc præsumis; qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritaris venire. Imperat tibi Deus Pater + ; imperat tibi Deus Filius + ; imperat tibi Deus Spiritus Sanctus + . Imperat tibi majestas Christi, æternum Dei Verbum, caro factum + , qui pro salute generis nostri tua invidia perditi, humiliavit semetipsum facfus hobediens usque ad mortem; qui Ecclesiam suam ædificavit supra firmam petram, et portas inferi adversus eam nunquam esse prævalituras edixit, cum ea ipse permansurus omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. Imperat tibi sacramentum Crucis + , omniumque christianæ fidei Mysteriorum virtus +. Imperat tibi excelsa Dei Genitrix Virgo Maria + , quæ superbissimum caput tuum a primo instanti immaculatæ suæ conceptionis in sua humilitate contrivit. Imperat tibi fides sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et ceterorum Apostolorum + . Imperat tibi Martyrum sanguis, ac pia Sanctorum et Sanctarum omnium intercessio +.




Ergo, draco maledicte et omnis legio diabolica, adjuramus te per Deum + vivum, per Deum + verum, per Deum + sanctum, per Deum qui sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnes qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam: cessa decipere humanas creaturas, eisque æternæ perditionìs venenum propinare: desine Ecclesiæ nocere, et ejus libertati laqueos injicere. Vade, satana, inventor et magister omnis fallaciæ, hostis humanæ salutis. Da locum Christo, in quo nihil invenisti de operibus tuis; da locum Ecclesiæ uni, sanctæ, catholicæ, et apostolicæ, quam Christus ipse acquisivit sanguine suo. Humiliare sub potenti manu Dei; contremisce et effuge, invocato a nobis sancto et terribili nomine Jesu, quem inferi tremunt, cui Virtutes cælorum et Potestates et Dominationes subjectæ sunt; quem Cherubim et Seraphim indefessis vocibus laudant, dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.



V. Domine, exaudi orationem meam.


R. Et clamor meus ad te veniat.


[si fuerit saltem diaconus subjungat V. Dominus vobiscum.


R. Et cum spiritu tuo.]



Oremus.



Deus coeli, Deus terræ, Deus Angelorum, Deus Archangelorum, Deus Patriarcharum, Deus Prophetarum, Deus Apostolorum, Deus Martyrum, Deus Confessorum, Deus Virginum, Deus qui potestatem habes donare vitam post mortem, requiem post laborem; quia non est Deus præter te, nec esse potest nisi tu creator omnium visibilium et invisibilium, cujus regni non erit finis: humiIiter majestati gloriæ tuæ supplicamus, ut ab omni infernalium spirituum potestate, laqueo, deceptione et nequitia nos potenter liberare, et incolumes custodire digneris. Per Christum Dominum nostrum. Amen.



Ab insidiis diaboli, libera nos, Domine.


Ut Ecclesiam tuam secura tibi facias libertate servire, te rogamus, audi nos.


Ut inimicos sanctæ Ecclesiæ humiliare digneris, te rogamus audi nos.



Et aspergatur locus aqua benedicta



 




Fonte: http://pt.wikipedia.org/wiki/Rituale_Romanum

Leia a notícia completa »

Avalie Comente Marque como Favorito Recomende

Opiniões

5 Comentário(s).

Mostrando Opiniões




Comente

Somente usuários logados podem enviar opiniões...

Você já é um usuário cadastrado no site Sobrenatural.Org? Se sim, faça seu login abaixo. Caso contrário, clique aqui para efetuar o cadastro.

QUEM ENVIOU ESTE CONTEÚDO:

bernardo

bernardo

dizen que nao rezo pelas almas de meus inimigos mentira rezo para que elas queimen no fogo do inferno


NOSSO CANAL NO YOUTUBE


ESPECIAL ASSOMBRADO.COM.BR


NOSSO BLOG



PUBLICIDADE

PRODUTOS DA LOJA SOBRENATURAL

DIRETO AO ASSUNTO

INTERATIVAIDADE

http://bs.serving-sys.com/BurstingPipe/adServer.bs?cn=tf&c=19&mc=imp&pli=8942288&PluID=0&ord=[timestamp]&rtu=-1